- MANUFIRMA
- MANUFIRMAapud medii aevi Scriptores fundus est concessus alicui ad vitam et heredum sub censu annuo, certis conditionibus interpositis proinde diversus ab Alodo, qui erat hereditarius. Et quidem Manufirmarum ea primitus, quae Feudorum ac Beneficiorum, ratio erat, cum a dominis ad vitam concederentur, eâque finitâ ad donatores redirent: in eo tamen ab illis differebant, quod Beneficia nulli alii oneri obnoxia essent, praeterquam homagio et servitio militari; hae vero vilius quidpiam redolerent, ut quae annuo sub censu concedebantur. Postmodum, et quidem crebro, dari coeperunt, non ad unius modo, sed et ad primi et secundi heredis vitam, ita ut, illis decedentibus, licet liberos haberent, ad dominos reverterent, quae erat Precariarum et Praestariarum conditio. Tandem, uti et in Feudis factum, hereditariô iure possessae sunt, et de iis disponendi facultas possessoribus, non minus ac de Feudis, est indulta. Manufirmae porro eaedem fuêre cum terris censualibus, seu censui obnoxiis, quae in eo quoque a Feudalibus distinguebantur, quod censuales seu manufirmae, non homagium, servitium, aut exercitum, sed censum tantummodo annuum deberent; unde feudalibus perpetuo opponuntur, apud Butilerium in Summa rurali etc. Nomen illis inde quod eiusmodi concessiones manu concedentium et donatorum firmarentur, peculiarisque esset iis in contractibus formula, his verbis concepta: Ut autem huiusmodi manufirma stabilis et inconcussa permaneat, manu propria firmavimus etc. Vide Car. du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.